Latin
Chapter 8
Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa 9.6
Unproofread scanNot analysed yet
Huc accedit quod sic Filium Dei, ut jam dictum est, vis…m a patribus approbamus, ut non totum in illo, quod Deus est, videretur: sed dispositiones rerum futurarum, quae suis quibusque temporibus complendae erant, in illo per imaginem cernerentur. Nam quis Filium Dei videre potuit, antequam conspicabilem materiam, sicut e… placuit, assumpsit, vel ipsum hominem induere dignatus est?