Latin
9.8 to 9.9
Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa 9.8-9
Unproofread scanNot analysed yet
Moysi in rubo in flamma ignis apparuit (Exod. iii, 2), ut lumen credentibus, incredulis judicium demonstraret; quia Christus credentibus salus est, non credentibus poena, ut Apostolus ait: Aliis odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem (II Cor. ii, 16). Populum Israel in columna nubis per diem, et per noctem in colu…a ignis quasi dux itineris praecedebat (Exod. xiii, 21); ut baptismi gratiam per nubem, et donum sancti Spiritus per ignem ostenderet; quia apostolus Paulus in nube patres baptizatos scribit (I Cor. x, 2), et Spiritum sicut ignem esse Apostolorum Acta declarant (Act. i, 3).