Latin
Chapter 8
Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa 9.10
Unproofread scanNot analysed yet
Vides ergo per omnia, haeretice, characteres divinarum Scripturarum in honorem Dei patribus praeostensos; non tamen ipsum Deum, ut est proprie revelatum. Denique cum Moyses oraret ut …aciem Dei pure videret, quid ad illum continuo Deus? Non poteris, inquit, videre faciem meam; non enim videbit homo faciem meam, et vivet (Exod. xxxiii, 20). Hoc ipso quod negatur aspectus, claritas assignatur, quae scilicet tanta est, quanta credenda est, quae invisibilis indicatur. Cum ergo Moyses qui et situm coeli, et ordines mundi, et elementorum vices, totius denique orbis ornamenta digesserit, indicarit, expresserit; cui ipse Dominus testimonium perhibuit dicens: Nemo erit ex prophetis ut servus meus Moyses, cui facie ad faciem, ore ad os locutus sum (Num. xii, 7, 8); Deum tamen pure videre non potuit. Merito quidem prophetia omni dignus, sed non usque adeo ut intueri Deum valeret, qua homo tantummodo esset.