Latin
Epistula Sigismundo
Piccolomini, Epistulae Selectae 0.1.7
Not analysed yet
Oro igitur te, ne his auscultes, quoniam nemo in clarum virum aut famosum principem potest evadere, nisi cum nature dotibus adjunctam habeat doctrinam. omnes sane, qui superioribus seculis claruerunt, principes studiosi litterarum fuerunt. Philippus Macedo Alexandro nato gavisus est, quod eo tempore filium habuisset, quo florebat Aristotiles. nec Alexander hac, qua tu nunc es, etate litteras a se relegavit, sed profectus in Asiam Aristotelem et Calistenem magistros secum duxit, nec audire philosophiam inter armorum strepitus ac tumultus cessavit. felix nimirum, si vitio vinolentie caruisset. Alcibiades et Themistocles, qui apud Grecos illustres habentur, studiosi fuerunt philosophie. Epaminundas Thebanus, qui Grecie princeps est habitus, non minorem litteris quam armis operam tribuit. transeo ad Romanos. quid limatius, quid eloquentius scribi potest quam ea commentaria, que Julius Cesar de se condidit? is enim, cum in Gallia bellum gereret, diem armis, noctem litteris dabat. heres ejus Augustus et orationem solutam et carmen optime dictavit extantque adhuc ejus elegantissimi versus in Eneidos laudem. quid Fabios, Cornelios aut Catones referam? quid de Pompejo dicam, qui tam affectus litteris fuit, ut egrotantem Possidonium philosophum, quamvis consul ipse foret, non omiserit in Rhodo visitare. Cato, cum esset Latina plenus doctrina, litteras Grecas diu contempsit, postea propositi penitens, quod juvenis sprevit, senex concupivit nec dubitavit, senium suum litteris peregrinis imbuere et ad Grecam volubilitatem os contorquere. recte hi quidem, qui etsi principatum haberent dominarenturque populis, servire tamen litteris voluerunt. sed norant illi Platonis vocem, que dicta divinitus cum a Cicerone tum a Boetio refertur. beatas scilicet fore res publicas, si rectores earum studere sapientie contigisset, que sapientia haud dubium ex philosophie fontibus hauritur. tu tamen fortasse fabulosa reris, que de antiquis sunt scripta, qui et in otio negotium et in negotio otium diligenter referuntur curasse. sed hanc opinionem possunt tibi aufferre nonnulli viventes, qui etsi rei publice presint, et munera regant arduissima, disciplinas tamen non negligunt. Leonellus, marchio Extensis tam eleganter scribit, ut nichil inter ejus et Ciceronis litteras putes distare. sororia de marchione Salutiarum dicuntur. marchionis Mantue filii et arma tractant et litteras colunt. Alfonsus, Aragonum rex, cui et Sicilia paret et illa Italie para obedit, que olim magna Grecia dicebatur, qui totiens victus tandem vicit et adversam fortunam in favorem sui convertit, nunquam in castris est sine libris. quocunque it et bibliotheca sequitur. sive in tectis est sive in tentoriia manet, singulis diebus aut legit aliquid aut audit.