Latin
0.1.8 to 0.1.10
Piccolomini, Epistulae Selectae 0.1.8-10
Not analysed yet
Egredior Italiam et penitus toto divisos orbe Britanos petam; ibi dux est Clocestrie, qui regnum, quod modo Anglicum dicimus, pluribus annis gubernavit. huic tanta litterarum est cura, ut ex Italia magistros asciverit, poetarum et oratorum interpretes. videsne, quia et hoc seculum principes litteratos admittit? inter hos et tu poteris nuerari, si quod cepisti studium, fueris prosecutus. nec enim ideo litteratum te dicam, quod Latine pronunties. nam etsi hoc pulcrum est, corvis tamen et picis datur. victo Antonio cum rediret Octavianus, Latinum corvus edoctus, salve, inquit, auguste cesar imperator. hinc Persianum illud: quis expedivit psitaco suum chere picasque docuit nostra verba conari et addit causam, magister artis ingeniique largitor venter. Quid tamen tibi videtur, cum venit Hungarus aut Italus aut Gallicus Latineque fatur, cum tu adolescens illos intelligas, alii senes tanquam surdi audiant. pulcrius tamen erit et tunc te litteratum vocitabo, cum oratores intelliges, cum philosophos nosces, cum poetas tuapte percurres. hoc tibi fortasse grande videtur et arduum nimis. haud sic est. nolo te noctes diesque libros volvere sed unam dumtaxat cujusque diei horam exposco, quam litteris prebeas. Illud autem cure tibi esse volo, ut doctus sit, quem audias, et prudens, quem sumas magistrum, nec te vana titulorum ambitio fallat. non enim propterea doctior est aliquis, quod magisterii nomen aut Parisius est aut Athenis sortitus. ille autem peritus est, qui naturali preditus ingenio vigili cura perscrutatus est magistros artium auctores, qui cum multa viderit atque legerit librorum volumina, tum memorie plurima commendaverit, qui non solum divinis litteris sed etiam secularibus sit imbutus. ex his unum apud te vellem degere, quocum pro tuo loquereris arbitrio, qui tempus docendi non ex se sumeret, sed tua ex voluntate, qui cum velis legat, cum nolis taceat. sed tuum erit, quot diebus velle aliquid. nanque postquam biennio hunc modum servaveris, nimirum plus te lucri ex lectione corrasisse putabis, quam si provinciam aliquam vis adeptus. ego quidem laudo edes tuas militibus plenas esse. hi enim sunt, qui tutantur patriam et decorum est armorum gloria principem eminere. sed nullum apud te fore virum doctum nec laudo nec probo. sicut enim milites pascis ita et doctrinarum institutores nutrire posses, qui te justi et injusti differentias et limites edocerent virumque redderent ex omni parte perfectum. non decet te illos sequi, qui, ut sumptus minuant, doctores excludunt, leones tamen pascunt, sicut est illud Juvenalis: e non habet infelix Numitor, quod mittat amico, Quintille quod donet, habet, nec defuit illi, unde emeret multa pascendum carne leonem jam domitum. et ironice subjungit: constat leviore belua sumptu nimirum et capiunt plus intestina poete.