Latin · ~12 min
1.1 to 1.4
Piccolomini, Oratio Contra Turcos 1.1-4
Not analysed yet
Pontifex sequenti die secretum consistorium advocat cardinalesque hoc modo alloquitur: `Sextus agitur annus, viri fratres, postquam beati Petri cathedram ascendimus. Quis vestrum interea defensionem fidei non multis magnisque precibus nobis commendavit? Quis non dixit bellum contra Turcum gerendum esse et omnes Ecclesiae thesauros effundendos? Vestro consilio suasuque Mantuam ivimus, christianos ut ibi reges in belli societatem accersiremus. Non successit ex sententia, non audiverunt christiani vocem pastoris. Reuersi domum perturbata omnia reperimus. Vidimus per id tempus vos ferme omnes trepidare metu nec quisquam vestrum consilia nostra probabat. Ruturam ecclesiam arbitramini nec poteratis de nobis non dura loqui qui re Turcorum obmissa bellum gallicum suscepissemus Ferdinandique magis causam quam Christi defenderemus. . . . . Sed quid ageremus? Occupati bello domestico foris pugnare non poteramus . . . Quorsum haec, quaeritis, tam longa narratio? Nempe ut intelligatis beneficia magni dei, quibus et Romanam Ecclesiam et vos nosque cumulavit, ut cogitetis una nobiscum vicem rependere atque habere gratias largitori. Peracta sunt duo gravissima bella, Siculum ac Picense, et quamvis reliquiae in Regno nonnullae remanserint, satis est quod nostris cogitationibus impedimento esse non possunt; ipse per se Ferdinandus minuta haec quae restant evellere offendicula sufficit. Nobis iam liberum est adversus Turcas arma capessere. Non possumus amplius nec volumus differre. Nunc desiderium nostrum implere licet, nunc pro fide pugnare fas est, quod semper optavimus. Novit deus cogitationes nostras hisque viam iam tandem expeditam reddidit. Rogastis nos saepius ut hoc ipsum ageremus; nunc vos rogabimus. Cavete ne, quod in nobis reprehendistis, increpare possimus in vobis. Nunc vestra fides, vestra religio, vestra devotio in lucem veniet. Si vera erit, non ficta caritas vestra, nos sequemini. Exemplum dabimus vobis ut, quemadmodum nos ipsi facturi sumus, ita et vos faciatis. Nos autem magistrum et dominum nostrum Iesum Christum, pium et sanctum pastorem, imitabimur qui pro suis ovibus animam ponere non dubitavit. Ponemus et nos vitam nostram pro grege nostro, quando aliter christianae religioni, ne Turcorum viribus conculcetur, subvenire non possumus. Armabimus classem quantam pro facultatibus Ecclesiae instruere poterimus. Ascendemus navem, quamvis senes morbisque conquassati. Dabimus vela ventis atque in Graeciam et Asiam navigabimus. Et: 'Quid ages', dicet quispiam 'in bello, senex? sacerdos, mille morbis oppressus, et in proelium ibis? Quid togata valebit in pugna cohors? Quid sacer ordo cardinalium praestabit in castris? Vix tympana tubasque ferent, ne dicam bombardas hostium. In delitiis egere iuventam, et tu senium macerabis armis? Inconsulte agis. Melius domi cum cardinalibus atque omni curia remanebis. Classem vero argento paratam fortique et assueto malis milite instructam mittes in hostem aut Hungaris aurum suggeres qui copias quam validissimas in Turcos agant.' Pulchre dictum et utile, si assit aurum. Sed unde id corrademus? Aerarium nostrum diutino bello exhaustum est nec proventus Ecclesiae ii sunt qui tantae rei sufficiant, quamvis divino munere aluminis vena reperta est quae magis ac magis divinae pietati nos obligat et ad tuendam religionem invitat. . . .