Latin · ~12 min
1.5 to 1.6
Piccolomini, Oratio Contra Turcos 1.5-6
Not analysed yet
Audimus insusurrationes vestras: 'Si adeo difficile bellum censes, qua spe pergis non apparatis viribus quae sufficiant?' Istuc venimus. Bellum necessarium cum Turcis imminet. Nisi sumimus arma atque occurrimus hosti, actum de religione censemus. Tales inter Turcos erimus, qualem inter christianos Iudeorum despectam cernimus gentem. Nisi bellum sumimus, infames sumus. At bellum sine pecunia geri non potest. Quaerere occurrit hoc loco: ubi pecuniam perquiremus? 'A fidelibus christianis', respondebitis. Urgemus amplius: `Quo pacto?' Quonam modo? Omnes tentatae viae sunt, nulla voto respondit. Indiximus Mantuae conventum: quis inde fructus emersit? Misimus in provincias legatos: spreti atque irrisi fuere. Imposuimus clero decimas: appellatum est pernicioso exemplo ad futurum concilium. Iussimus indulgentias praedicari: aucupium id esse ad extorquendas pecunias dixere et inventum curialis avaritiae. Omnia quaecunque agimus in partem deteriorem populus accipit. Ea conditio nostra est quae mensariorum perdita fide: nihil creditur nobis; despectui sacerdotium est et infame nomen cleri. aiunt nos in delitiis agere, cumulare pecunias, ambitioni servire, mulabus insedere pinguioribus ac nobilioribus equis, extendere fimbrias paludamentorum, et inflatis buccis sub rubente pilleo et ampliori cucullo per Urbem vadere, canes ad venandum alere, histrionibus et parasitis multa largiri, in defensionem fidei nihil. Nec omnino mentiuntur: sunt plerique inter cardinales et reliquos curiales qui haec agunt et, si verum fateri volumus, nimius est curiae nostrae vel luxus vel fastus. Hinc odiosi populo sumus adeo, ut nec vera dicentes audiamur. Quid agendum in tanta contumacia censetis? An non quaerenda via est qua perditam fidem recuperemus? Utique dicitis: `Et quae via huc nos ducet?' Nulla certe nostris temporibus usitata. Ad insueta iam pridem itinera transeundum. Quaerendum est quibus artibus maiores nostri hoc nobis imperium Ecclesiae latissimum pepererunt atque illis utendum; principatus enim facile his modis retinetur, quibus ab initio partus est. Abstinentia, castitas, innocentia, zelus fidei. religionis fervor, contemptus mortis martyriique cupido romanam ecclesiam toti orbi prefecerunt, primi Petrus et Paulus inclyto martyrio dicauerunt. Secuti deinde pontifices alter post alterum longa serie ad gentilium tribunalia rapti, dum falsos deos accusant Christumque verum et singularem deum manifesta voce fatentur, exquisitis suppliciis mortem obiere eoque pacto novellae plantationi consuluerunt. Credidere discipuli magistros vera locutos, qui suam doctrinam morte firmassent nec ullis potuerint ab ea tormentis avelli, veri et probati pastores qui pro gregibus suis animam posuerunt magistrum et dominum imitati Iesum, aeternum et optimum pastorem, qui pro suis ovibus in ara crucis occisus humanum genus pio Patri reconciliavit. Conversis deinde ad Christum Romanis, apertis ecclesiis et evangelio passim disseminato, cessavere martyria et sancti confessores introiere, qui doctrinae lumine sanctiorisque vitae fulgore non minus christianis plebibus profuerunt quam martyres, vitiis hominum frena ponentes quae solent in pace latius evagari. Ab his et ab illis ecclesia nostra magna effecta est. Servari non potest, nisi predecessores nostros imitemur qui regnum ecclesiae condidere. Nec satis est confessores esse, praedicare populis, fulminare vitia, virtutes in caelum tollere: ad priores illos accedendum est, qui pro testamento domini sua corpora tradiderunt.