Latin · ~9 min
1.10 to 1.16
Piccolomini, Oratio Contra Turcos 1.10-16
Not analysed yet
Adsit tantum divinus favor; ad victoriam cetera succurrrunt. Nec nos pugnaturi pergimus corpore debiles et sacerdotio fungentes, cuius non est proprium versare ferrum. Moysen illum sanctum patrem imitabimur qui pugnante adversus Amalechitas Israhele orabat in monte. Stabimus in alta puppe aut in aliquo montis supercilio habentesque ante oculos divinam eucharistiam, id est dominum nostrum Iesum Christum, ab eo salutem et victoriam pugnantibus nostris militibus implorabimus. Cor contritum et humiliatum non despiciet dominus. Eritis et vos nobiscum exceptis senibus quibus, ut remaneant, ignoscimus; orabitisque pariter et operibus bonis christiano populo divinitatem reddetis propitiam. Cogitatis dum ista dicimus: 'Quod erit interea romanae regimen Ecclesiae? Recusabunt ultramontani ultra mare te sequi nec in absentia tua satis tutum erit Ecclesiae patrimonium.' Istuc pergimus; omnia provisa sunt. Audite. Romanam curiam et omnia eius officia et duos pariter legatos ex ordine vestro apud urbem relinquemus: alter spiritualibus negotiis praeerit, temporalibus alter. Hoc pacto, quantum humana possumus ratione prospicere, in tuto dimittemus omnia. Sed nihil est in quo magis speremus quam in adiutorio Altissimi; nisi enim dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam. Pro deo nostro propriam sedem et romanam Ecclesiam relinquimus et hanc canitiem atque hoc debile corpus suae pietati devovemus. Non erit immemor nostri. Si non dabit reditum, dabit in cealum aditum, et primam sedem sponsamque suam conservabit indemnem. Audistis propositi nostri seriem. Vos nunc vicissim animi vestri sententias promitte'. Inter loquendum saepe lacrymatus est pontifex, neque fletum continere cardinales, neque fletum continere cardinales potuerunt, quibus erat mens sanior. Prior in collegio qui responsurus esset cardinalis ostiensis fuit, rhotomagensis ecclesiae pontifex, homo gallicus et a re proposito longe alienus, delitiarum sectator et otii; qui iussus sententiam dicere minime adversari ausus est: naturam hominis rei pervicit honestas. 'Ego', inquit, 'et consilium tuum, pontifex, laudo et animum admiror. Te sequar quocunque iusseris; etsi nihil mihi navigatione difficilius est, onus quodcunque imposueris feram'. Cardinalis portuensis, natione Hispanus atque grandaevus, cadentibus ubertim lacrymis nec singultus retinere valens 'Hominem te', inquit, 'hactenus existimavi, pontifex: nunc angelum iudico. Vicisti opinionem meam. Deus adsit tuis coeptis; ego lateri tuo semper comes adero sive aqua sive terra sit iter habendum, nec te per flammas euntem deseram quando recta in caelum vadis.' Similia fere locuti sequentes ad Spoletanum usque pontificis propositum summis in caelum laudibus extulere. (. . .)