Latin · ~7 min
1.7 to 1.9
Piccolomini, Oratio Contra Turcos 1.7-9
Not analysed yet
Nihil est quod pro salute gregis nobis commissi perpeti non debeamus, etiam si anima ponenda sit. Turci modo istam, modo illam christianorum provinciam vastant. Bosna hoc anno capta est et rex gentis obtruncatus. Trepidant Hungari, trepidant vicini omnes. Quid agemus? Armatas illi copias mittemus obviam? Non es aurum unde parentur. Quid ergo? Reges hortabimur illi occurrant qtque hostes e nostris finibus propulsent? At hoc frustra temptatum est. Non belle dicitur: ite! Fortasse melius audient: venite! Hoc temptare libet. Stat sententia in bellum contra Turcas pergere christianosque principes, ut nos sequantur, facto simul et verbis invitare. Fortasse cum viderint magistrum et patrem suum, Romanum pontificem, Jesu Christi vicarium, sentem et aegrotum in bella vadentem, pudebit eos manere domi; arma capient defensionemque sacrae religionis fortibus animis amplectentur. Haec nisi via christianos in bellum excitat, nescimus aliam; hanc ingredi placet. Scimus rem senio nostro pergravem esse nosque ad certam quodammodo mortem profecturos. Neque hanc recusamus. Cuncta deo committimus. Fiat voluntas eius. Moriendum nobis aliquando est, neque interest quo in loco, dum bene moriamur. Beati qui moriuntur in obsequio domini. Mors bona malam vitam redimit. Nobiscum bene actum putabimus, si deo placuerit in eius servitio nostros finiri dies. Vos qui tantopere nos adhortati estis in Turcos movere bellum, domi in otio remanere non decet: oportet membra suo coaptari capiti et illud sequi quocunque ierit. Quod agimus necessitatis est: promissa est profectio nostra Philippo Burgundie duci; votum is voverat profecturum se contra Turcos in bellum, si aut imperator aut rex Franciae aut alius princeps, quem se sequi non dedeceret, idem agere proponeret. Intelligebamus qanti momenti esse profectio Philippi quem magna pars Occidentis sequitur. Cupiebamus hunc iter incipere atque, ut aiunt, glaciem perfringere primum, haud dubitantes quin eum maxima nobilium ac procerum multitudo sectaretur. . . . . . .