Latin
AQVILA MARINA
Pierre Belon, De aquatilibus 100
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd autem ad huius piscis descriptionem attinet, hoc animaduertendum est, Sturionem tereti, oblongoque esse corpore, inter rotundos ac planos ambigenti: vt qui subtus quodammodo planus sit, dorso verò semirotundo: Sequanicus ac Ligerinus adultus, tres interdum orgias excedit, Galeum piscem pinnis ac forma referens, exili corpore, hirta sursum pelle, deorsum plana ac laeui, apud Ferrarienses ac Bononienses argenteo colore ful gens, dorsum &latera tribus veluti carinis distincta ostendit. In dorso, octo quasi ossicula cultellata prominere videas: in lateribus autem vtrinque, alia octo &viginti, calli duritiem prae se ferentia, à brachiis ad caudam exporrecta. Caeterum, oblongo rostri mucrone praeditus est, porrectamque ha bet frontem, atque in pyramidem assurgentem. Cirrhos duos oblongos, mysti modo, sub mento ostendit, sub quo diffissam barbam esse diceres: os ei sub rostro fistulosum vulpeculae marinae modo, Proinde totius corporis compage ad Galeos accendit: sed habet Galeus branchias cure contectas: hic verò, operimentum veluti spineum, squamati piscium generis in morem, atque oculos pro corporis mole admodum paruos gerit. Branchias simplices quidem, nec vsqueadeò rufas habet: nullisque dentium rudimentis praeditus est, imò neque labia exasperata prae se fert: non enim piscibus aut conchis, sed muco potius, aut aliis laeuioribus, quinetiam sabulo &arenulis, vesci credibile est. Quamobrem natura illi ventriculum durissimum confecit, adeò strictè tergori inhaerentem, vt nisi discissum inde euelli possit. Ob quam etiam rationem os illi in tubi modum fistulosum est, quò facilius terram ad imum effodiat, habetque oesophagum vndique in rugas contractum, linguam densam &crassamAc quando ad internas eius partes ventum est, cor etiam spongiosum ac triangulare pericardio inclusum ostendit: iecur stomachum fulciens, in duos lobos diuisum: oblongos quidem eos, fuscos atque in gyrum crenis aliquot distinctos: quorum dextro lobo vesicula fellis ita adsuta est, vt nulla fere appareat. Lienem stomacho subiectum, subrubrum, &in V literam efformatum gerit, intestina valida &crassa, tribus tantùm spiris conuoluta. Huius autem piscis effigiem ex sequenti pictura potius, quàm iustam magnitudinem conspicere poteris. Sturio, Latinis: Vulgo, Esturgeon: Burdegalis, Creac.