Latin
ATTILVS
Pierre Belon, De aquatilibus 191
Unproofread scanNot analysed yet
ATTILVS. Sturioni magna ex parte respondet piscis cartilagineus, Ferrariae frequentissimus, inter Padi di uitias merito connumeratus, quem Adanum vulgus vocat, quemque puto antiquorum esse Attilum. ngentis est magnitudinis, caetera Sturionem tam internis, quam externis partibus refert: hoc dempto, quòd pro eminentioribus ac callosis illis elatis tuberculis, quibus Sturio quinis carinis praeditus est, hic stigmatis tantùm liuidis, sessilibusque maculis, in cute minus aspera, ad latera sit distinctus. G. iii. ICHTHYOCOLLA.