Latin
ILVRVS
Pierre Belon, De aquatilibus 107
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc verò lunatam gerit, in cuius radice vtrinque, (vt in Scaro) vnum appendicem videas. In ea autem caudae regione, quae ad ventrem pertinet, mox à podice, pinnam nullo aculeo praeditam cernes, cui nouem aliae superioriibus similes subseruiunt. Quòd autem ad internas Thynni partes attinet, cor illi est turbinatum, atque in conum efformatum, robustissimo pericardio communitum, solidum, nullisque cauernulis praeditum, cui duo veluti meatus (sistulas Aristoteles vocauit) sibiinuicem insidentes iuglandis crassitie accumbunt, pulmonis officio fungentes: atque his tertium adhaeret, trachiae arteriae munus obiens. Diaphragmate secernitur, sub quo ventriculus (vt in Delphino) oblongus, quem hepar in multiplices lobos discissum ambit, quorum maximus palmi longitudinem, latitudinem autem duorum diigitorum excedit, secundum pilorum ad ima tendens. De piloro, ac concauis hepatis regionibus, fellis folliculus semipedem longus appendet, huicque superiacent etiam adnatae infinitae apophises, atsque in quandam veluti caesariem desinentes, quam venae plurimae in gyrum ambiunt, quae recta cum intestinorum venis deducuntur ad hepar. Pauca autem intestina habet, eaque exilia, ac tribus tantùm gyris in reflexae tubae modum contorta. Caetera ad Thynni formam exteriorem pertinentia sequens pictura te docebit.