Latin
THYNNVS ALIVS
Pierre Belon, De aquatilibus 109
Unproofread scanNot analysed yet
THYNNVS ALIVS. Lissam vel Glissam, à glabra &squamis carente cute Cretensium vulgus appellat, aliud Thynni genus, bicubitalis longitudinis humanique corporis crassitiei, quod extra Cretam Copanum vocant: contorta fortassis à Scepano dictione: hunc enim esse Scepanum nihil vetat, quem Dorion Attagenem marinum appellauit: sed non est Oppiani Scepanus: est enim hic Thynnus planè pelagius, in alto mari degens, ac delicatissimi saporis: Scepanus verò litoralis ac coenosus. Differt à maiore ac vulgari Thynno, quòd teretior est, branchiasque Pelamidis habeat, ac dentium loco rugosas atque asperas maxillas, pinnisque lateralibus, caudae ac tergoris ad Sinagridem accedit: caudam tamen non vsqueadeò lunatam gerit, sed magis bifurcam. Porrò interiores ipsius partes, sic ad maiorem Thynnum accedunt, vt etiam in hoc pylorum quadraginta &lius apophisibus in gyrum circunuallatum facilè comperias. Eius formam tibi proponere superuacuum esse duxi, quod tu priore contentus esse possis. XIPHIVS. Xiphius Graecis, Latinis gladius, &quibusdam (inquit Plinius) Tomus Thurianus: Venetis Spada, Genuensibus Imperator, nostris Ardea marina, Heron de mer: Burdegalensibus, Grand espadas. Cetaceus est piscis, ad Thynnum plurimùm accedens: quo, sale condito, nostrates (quibus infrequens est) pro Thynno interdum vtuntur. Pelagius magis est, quàm litoralis, Byzantinis frequens: hoc à Symia marina (quam etiam Genuenses piscem spadam nominant) distans, quòd haec cauda, ille vero rostro sit ensiformi. Proinde à Thynno non ipso tantùm rostro, verumetiam cute minus nigricante differta sub qua praeter aliorum piscium morem, plurimae squamae delitescunt. Caetera Thynnum refert, nempe ipsa corporis crassitie, pinnis lateralibus, atque adeò cauda, quae illi etiam lunata est. Quinetiam prouectiori Xiphio ensis sesquicubitalis longitudinis vice rostri à natura exhibitus est. Branchias ha bet (inquit Aristoteles) octonas, easque duplices: Fel item à iecore semotum. Oppianus, Trigoni &gladio superi fortissima dona Aptarunt membris, atque arma horrenda dederunt.