Latin
CORACINVS
Pierre Belon, De aquatilibus 117-2
Unproofread scanNot analysed yet
squamosus, pro quo Glaucum Romani ichthyopolae plerunque supponere solent. Sed hoc à Glauco differt, quòd hic dentes habet in oris ambitu raros, firmos, acutos, prominentes, teretes, rotundos, caninis longiores, graciliores: quorum superiores, inferioribus maiores sic maxillae inhaerent, vt ipsius pars esse videantur. Glaucus autem labra tantùm habet aspera: praeterea Vmbra in ea pinna quae ano proxima est, aculeo caret, caudamque veluti in angulos desinentem gerit, vt Scaro &Iulidi, H. iii. non autem bifurcam vt lupi, nec circinnatam vt rhumbi.