Latin
CORACINVS
Pierre Belon, De aquatilibus 118
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum huius piscis squamae veluti obliquae apparent, in Oceano nigriores, &veluti opacae: in Mediterraneo argentei, aurei, atque interdum ab his varii coloris, Iridem, dum piscis circumagitur, imitantes. Duabus in tergore pinnis praeditus est, quarum anterior octonis praemunitur spiculis, posterior nullis: alas verò vtrinque vnam &duas sub ventre vt in lupoCalculos hic piscis in capite gerit praegrandes, quos aurifices nostri argento inclusos vulgò diuendere solent, appellantque Pierre de colique. Aiunt enim gestatos ac collo appensos non solùm colicum dolorem abigere, sed etiam vetare, ne illa amplius redeat: atque hoc etiam, si diis placet, comminisci solent, nullas eos calculos vires habere, si empti fuerint, sed dono datos esse oportere. Est &Vmbra fluuialis, Graecis prorsus ignota, Lotharingis ac Lugdunensibus peculiaris, ab Ausonio celebrata, de qua in fluuiatilibus suo loco disseremus. LVPVS. Qui lupus marinus in viuiparis ac monstris à nobis descriptus est, nihil habet cum hoc spinoso ouiparo commune, praeter ipsum nomen.