Latin
PERMVLTAE AC
Pierre Belon, De aquatilibus 122
Unproofread scanNot analysed yet
PERMVLTAE AC ASELLORVM SPECIES primùm de Marlutio vulgari. Multos pisces deinceps enumeraturi sumus: vulgarem in plerisque Europae tractibus denominationem habentes, quorum nullum peculiare vocabulum apud antiquos reperimus: nisi quis eos sub Asellorum phalange connumeret: sic enim omnes tam marinos, quàm fluuiales, aut stagnorum pisces, praeter caeteros segnes atque ignauos appellauerunt antiqui: quanquam hos à cineritio colore dictos putet Varro, vnde Epicharmus Paecilogastoras appellasse visus est. Huius autem notae primus à nobis hoc loco recensebitur qui Graecis ὄνιοκος, Gallis nostris Marlutius (quasi maris Lucium ab ipsa similitudine dicere vellent) appellatus est: etsi Lucium marinum impropriè Corcirensium &Cretensium vulgus Sphiraenam hoc nomine appellent. A Genuensibus autem piscis hic Nasellus, prima detracta litera (Asellum dicere volentibus) nuncupatur. Mollis omnes huius generis pisces sunt carnis, quemadmodum Murenae, Buglossi ac Passeres, quibus Philotimus addit Gobiones, Percas, Turdos, Merulas, ac Lacertos. Hoc autem (nequis vocum affinitate hallucinetur) inter molles, &mollis carnis pisces interest: quòd molles absolutè appellentur ii, qui exangues sunt, nullamque testam, spinas aut squamas habeant, etsi carne sint in coquendo dura ac contumaci: Mollis autem carnis, è re ipsa nominantur: qui cùm sanguinei ac spinosi sint, tamen habent carnem coctu facilem ac delicatam. Proinde Marlutius oblongo &tereti est corpore, colore cineritio, glabra cute: in cuius tergore duas habet pinnas, vnicam ab ano ad caudam, caudae verò pinnam rotundam ostendit. Cirrhum quoque sub mento: &branchias vtrinque quatuor. Ore est praegrandi, &veluti rescisso: cuius dentes tenues. in multos ordines dispositi, palatum vndecunque exasperant: atque in faucibus ossicula vt in dentali exasperata astendit. Cor illi ex diaphragmate interseptum est pericardio inclusum