Latin
CORACINVS
Pierre Belon, De aquatilibus 120
Unproofread scanNot analysed yet
Hunc enim sic Latini omnes vocauerunt: ac post eos Massilienses ac Genuenses, apud quos Louuazzo, vel quòd sit admodum vorax, vel quòd ferè laneo ac maculoso tegmine conuestiatur, vnde quibusdam Graecis ἐπιστιγμενος, ac Latinis varius &maculosus, appellatus est: alioqui huc Graeci Lauracem à voracitate nominant. quod vocabulum detruncatum ac mutilum nostri retinuerunt, dum dicunt un Var, vel Bar nisi etiam à vario colore nomen putes deductum. Veneti Varolum, Burdegalenses Lubinam nominant. Hunc piscem inter aspratiles connumerat Plinius medicus: Galenus pelagium facit: stagna tamen maritima, nec fluuiorum ostia refuge re tradit. E pusillo magnus ac cetaceus, vt Sulmo, euadere solet, vt ex Oceano libras quindecim nonnunquam pendere visus sit. Caeterum squamis sessilibus sibi inuicem arctissimè coniunctis, pellucidis, corpori valde inhaerentibus contegitur: estque colore satis iucundo, duas in tergore pinnas ha bet, quarum ea quae capiti vicina est, octo aculeis est horrida, item ad latera vtrinque vnam circa branchias: &rursus aliam sub medio ventre etiam geminam ac mollem. Lineam vtrinque gerit, non vt Cantharus aut Sargus arcuatam, sed à summis branchiis rectà ad caudam per medium corpus delatam. Branchiarum autem tegumenta spinea sunt, horrida, &spiculis aspera, atque in cre nas à summo denticulata, vt duplicatas esse dixeris. Os illi magnum est atque amplum, tenuibus denticulis confuso (seu Cantharus) ordine dispositis vndecunque armatum. Linguam oblongam ha bet: Carnem in Sulmonis modum rubentem, quam nostri ichthyopolae (dum multùm increuit piscis) in taleolas diffissam, Sulmone carius diuendunt. Eam enim tenuissimum atque optimum sanguinem