Latin
FALX PISCIS ANTIQUIS, QVOD
Pierre Belon, De aquatilibus 136
Unproofread scanNot analysed yet
FALX PISCIS ANTIQUIS, QVOD sciam, incompertus. Antequàm planos ac latos pisces aggrediamur, commodus hic mihi locus visus est, vt de Venetorum Falce antiquis (vt puto) minus cognito, disseram: quando &mollis est (in quo &ad Asellorum genera accedit) &glaber, atque oblongus: ita tamen cartilagineus, vt perfrixus vel assus in quoddam veluti glutinum resoluatur. Vnde ab omnibus ferè mensis explosus, nullum praeterquam formae (qua rusticam Falcem aliquo pacto imitari videtur) nomen vulgo Italico retinuit. nostro autem litori planè inuisus est: ac quanquam aliis à Veneto litoribus (praesertim Italicis) reperiatur, tamen aut propter eius vilitatem, aut capitis turpitudinem (vnde Marmotum plerique vocant) certum nomen sibi adipisci nunquam potuit. Quamobrem apud Tenedum audiui vulgum Graecè falsò Anthiam nominare: alios in Italia Colpiscem, alios sicut libuit. Caeterùm in vinae longitudine, palmi latitudinem non excedit. Mollis, polypi modo, coloris argentei, vnicam in tergore pinnam, eamque continuam, duas sub branchiis, &totidem sub sterno ostendit. Totus in gyrum quibusdam veluti crenis serratus est, atque in lateribus lineam habet asperam. subrubra est eius tergoris pinna, grandes oculi, deforme caput, vt simiam esse dicas. Pesce falce Venetis: quibusdam Pesce cola: aliis Marmotus, aliis falsò Anthias. ντον. Caput XI. De piscibus spinosis ouiparis planis. Planos pisces Graeci ψιτοειδῆ, Latini Passerinos vocant, quorum natatio à recta figura diuersa est,