Latin
FALX PISCIS ANTIQUIS, QVOD
Pierre Belon, De aquatilibus 137
Unproofread scanNot analysed yet
vt Coclitum modo plani per aequor incedant, nullos subtus oculos habentes. Multa sunt huius ge neris apud nostros Gallos nomina, multoque plures species, quàm apud antiquos, de quibus in sequentibus disseremus. Quòd autem ad generalem horum piscium descriptionem pertinet, Limossa regio (inquit Columella) planum educat piscem, vt Soleam, Rhombum, ac Passerem, qui postremi hoc inter se differunt, quòd Rhombo resupinato, dexter corporis situs, Passeri laeuus appareat.