Latin
FALX PISCIS ANTIQUIS, QVOD
Pierre Belon, De aquatilibus 139
Unproofread scanNot analysed yet
Maximus ex nostro Oceano Rhombus adfertur, tantae interdum molis ac carnis (quam multam ac delicatam habet) vt quadraginta librarum pondus excedat, lautioribus ob hoc mensis in Francia praeter caeteros expetitus. Pelle est rugosa, cineritia, notis albicantibus distincta, acutis veluti flauibus osseis vndecunque armata, vt in altera Raiae specie dictum est, verùm id non semper: Sed linea quaedam candida incurua, cutem à lateribus vtrinque intercipit, quae &caeteris omnibus communis est. Quod reliquum est, Rhombi (vt &Doradae) caput multis spinosis ossibus resertum sest, tantae inter se differentiae ac varietatis, vt omnia ferè fabrilia instrumenta in eo reperiri posse vulgus existimet. Atque vt Rhobum à Passere facilè distinguas, vtrunque piscem sic in latus disponito, vt oculi caelum, mentum dorsum versus spectent: reperies in Rhombo partem supinam dexeram esse, Passeris autem sinistram. Quinetiam in Rhombis, quidam, praeter alios, mihi conspecti sunt, oculos in ceruice quasi in tergore collocatos habuisse: quod ideo à me dictum est, ne tu in aliis decipiaris. Caetera ex sequenti figura facilè concipies.