Latin
RHOMBVS ALTER CALLICVS
Pierre Belon, De aquatilibus 141
Unproofread scanNot analysed yet
RHOMBVS ALTER CALLICVS. Gallis tantùm peculiare nomen à Rhombo diuersum habet, quae Barbua aut Barbata nescio qua atione dicitur. Nam etsi Venetiis, Romae, &Massiliae frequenter reperiri soleat, tamen &Rhombi nomen habere, &pro Rhombo apud eas nationes diuendi solere persaepe conspexi. vnde hoc mihi plurimùm admirandum esse visum est, quòd tam insignem formae varietatem, nulla etiam nominis diuersitas consequeretur. Nunquam enim Barbua ad eam magnitudinem, quam Rhombus, accedit: Estque leuiore ac magis plano corpore, minusque carnoso, solido, ac delicato: capite etiam magis elaco ac grandi. Caetera, etsi cum Rhombo conueniunt, tamen ita oculis omnium obiecta sunt, vt ne mulierculam Parisinam fallere possint. PASSER. Passerum permultas apud nostros species comperio, quarum enumerationem dum sigillatim ac breuiter persequor, hoc imprimis animaduerto, maximam huius piscis speciem (hoc est, quae sin maiorem molem excrescit) Gallis Plyam, nescio qua ratione, quotidie vocari. quae à quadratullo sibi congeneri pisce (vulgo Carlet,) nonnisi ipsa forma ac magnitudine differre videtur: Est enim Pla quadratulo tantùm maior: qui ad quadrangulum proximè accedit. Proinde vterque piscis flasuis lituris in supina ac cinerea tergoris parte suggillatur, quae alioqui subtus, vt in reliquis planis, albicat.