Latin
FLETELETVS
Pierre Belon, De aquatilibus 144-2
Unproofread scanNot analysed yet
FLETELETVS. Martius est piscis, atque adeò fluuiatilis, &Passerini generis, qui Fleteletus dicitur, ab Anglico tra ctu ad nos circa quadragesimam, ac paulò pòst, deferri solitus: Fleso vt plurimùm maior, sed carnis aequè candidae, quam, festucis craticulae admotis, nostrates exassare solent, ac butyro condire, quemadmodum &reliquos Flesos ac Limandas: cui pisci Britannicum vulgus Helbut nomen indidit. Hoc vocabulum quanquam apud plerosque nostri vulgi ichthyopolas transierit, mirum est tamen cum maior eius pars diminutiuo vocabulo vsa, Fleteletum appellauerit, cùm &Fleso &Limanda sit mul tò maior ac delicatior, immò vel ob hoc magis apud nos rarissimus.