Latin
FLETELETVS
Pierre Belon, De aquatilibus 145
Unproofread scanNot analysed yet
LIMANDA. Flesorum ac Passerum species, ipsa corporis magnitudine, ad Quadratulum accedens ob tenuitatem corporis, (quam cum dolabra diffissis asseribus in laminas communem habet) vulgus Limandas vocat, etiam Limandae nomen adeptum est. Aquatile hoc piscis genus, Italis vt &Flesus ignotum, Anglis admodum vulgare, apud quos Brut vocari solet. Sursum quidem fuluum, deorsum verò candidum, Fleso rotundius, Quadratulo longius, quodque aëri lucidiori expositum, pellucidum apparet. Dentes caeteris sui generis piscibus longiores, squamas conspicuas, valde tenues fert atque asperas, quaeque difficillimè à cute adimuntur. quod cum solea quidem magis commune, cum caeteris passerinis minus habet familiare. Exiccatur in litore ob maximum prouentum, &ad mediterra neos Germanos transsertur. Gallis autem nostris ex ipso litore Britannico ac Neustrico, recens adferri solet. SOLEA. Sfoliam à quadam maioris arborum folii forma Venetorum vulgus nominat, Latini ab ea quam cum calceorum soleis similitudine habet, Soleam vocauerunt, nonnulli falsò Passerem: vnde Philotimum reprehendit Galenus, quòd Passeris aut Psittae vocabulum ad Buglossum (sic enim Graeci Soleam a linguae bubulae figura nominant) nulla speciei habita ratione, temere transferret: Est enim sinquit ille) Solea mollior, praestantior, ac cibi iucundioris. Buglossam quoque appellauit Oppianus, Trachurumque greges, Buglossaeque, &Platanuri. Quod vocabulum imitatus Plautus, Lingulacam nominauit, vnde etiam Romanorum vulgus LenK. i guatam vocat. Soleae (inquit Plinius) cum Rhombis non intrant Pontum. Illae enim ad flumina è mari transeuntes, multùm pinguescunt, ac crassiores euadunt: quales nos Londini è Tamesi vidimus, &in Mediterraneis vrbibus per paria diuendi, vt crassiores emptori appareant. Vulgus nostrum a carnis delicata (solida tamen &candida) iucunditate, Perdicem marinam cognominauit, vt &antiqui Scepanum Attagenem marinum dixerunt.