Latin
CITHARVS SEV CANTHARVS
Pierre Belon, De aquatilibus 146-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ad coquendum autem sunt praestantissimi, qui albo iure condiuntur ad hunc modum. luris albi quo condiebantur Saxatiles pisces, descriptio ex Galeno, Plinio, &Dioscoride. Copiosam aquam vbi pisces incoquere voles, primùm iniicito, deinde olei quod satis est adfundito, cum pauco anethi &porri: ac cùm pisces semicocti fuerint, salis tantum inspergito, quoad totum ius salsum nondum appareat. Haec praeparatio vel aegrotis ipsis est accommoda: quibus verò inculpata est sanitas, hos primùm in sartagine frigito, secundo loco super craticula assato: his deinde oleum, garumque cum pauco vino condimentum esto. Frixis verò plus vini garique addere conHaec Galenus. uenit, minus olei. lus album, ait Plinius, è scorpionibus, Iulide &saxatilibus virus non resipientibus coqui debet, cum anetho, Apio, Coriandro, Porro, additis oleo &sale &olere marino. Retentum (inquit Dioscorides) piscium ius, modò per se, modò ex vino potum, aluum subducit, priuatim ad hunc vsum: Conficiatur è Phycidibus, Scorpionibus, Iulide, Percis, &recentibus aliis saxatilibus, nec virus respuentibus, simpliciter cum aqua, oleo &anetho