Latin
SCORPIO MARINVS ET SCORPAENA
Pierre Belon, De aquatilibus 248
Unproofread scanNot analysed yet
SCORPIO MARINVS ET SCORPAENA. Scorplo nostro Oceano infrequens, Mediterraneo multùm familiaris, vbique suum nomen retinet: Graecum tamen vulgus Scorpidi pronuntiat, ad Scorpaenae differentiam, quam Scorpinam nominare solet. Pelagius &saxatilis est piscis, sed Scorpaena palustris &coenosa. Scorpionem Massilienses Scorpaenam vocant, Genuenses Scorpium, ad discrimen Scorpaenae, quam Strasinam dicunt, Massilienses verò una Rasquessa. Ea quidem cineritia est: Scorpius autem rufus, &multò maior, atque appendices super oculis, vt Glinos sen Exocetus habet. Tam Scorpius quàm Scorpaena pinnam in tergore continuam duodecim aculeis munitam gerunt, reliquum pinnae obtusum. Caput habent admodum grande, aculeis acutis praemunitum: pinnas vtrinque ad branchias admodum latas: Os, den ticulis confusis, vt in Lampuga, munitum. Omnino Scorpio vincit Scorpaenam: caput enim huic est paulò maiusculum, reliquum corporis in acutum tendit. Squamis tegitur adeò tenuibus, vt his carere videatur: oculos habet in grandi capite exertos vt bufo: branchias superiores plurimùm spinosas, spiculis aliis versus caudam, aliis in girum armatas. Vterque piscis admodum viuax est: nam exenteratus, &corde carens, mouere tamen (Orphi modo) non definit. Grandes supramodum in mari circa Euboeam capiuntur. Oris rictum tam vastum aperiunt, vt caput alterius piscis, quod suum aequet, facilè admittere possint. Maxillas autem in eo rictu sic dilatant, vt in tubis videmus: dum enim os claudunt, statim postea recondunt. Est illis quoddam linguae rudimentum potius, quàm vt absolutam esse dicas. Pinnam proximè ad anum exporrectam habent, tribus aculeis asperam. Caudam ferè circinnatam, reliquas pinnas rotundas: nam pisces, quibus cauda est bifurca, his quoque pinnae in acutum tendunt. Scorpius &Scorpaena, ossicula quatuor vncinis vallata in ingressu faucium habent, quibus cibum, quem venati sunt, in stomachum iniiciant.