Latin
DORADA AVT AVRATA GALLICA, QUAM ITALI
Pierre Belon, De aquatilibus 150
Unproofread scanNot analysed yet
DORADA AVT AVRATA GALLICA, QUAM ITALI Diui Petri piscem nominant. Conspicuus &insignis est admodum piscis, cui ob colorem, ex auro ad latera concinnè admodum refulgentem, vulgus nostrum (etiam si antiquorum Auratam planè ignoret) Doradae, hoc est Auratae nomen indidit. quem piscem ob insignem ac diuinam quandam memoriam, alii Christo, alii Diuo Petro dedicarunt: vnde vulgus Graecorum Christopsarum, Italicum sancti Petri piscem, vul gus Romanum Cetolam appellauit: ob id maximè, quòd in eius dorso vtrinque gemini orbes ad latera appareant, in formam impressi in his partibus digiti, dum fortasse Diuus Petrus (iubente Christo) hunc extraheret, atque ab eius ore numum pro tributo eliceret. Gillius ab antiquis Graecis Zess dictum fuisse putat, à loue qui Zess Graecis dicebatur. Massilienses ob insignem eius voracitatem Truciam quasi Porcam vocauerunt: Genuenses ab orbiculari eius forma Rotulum: Baionenses ab aureo atque micante colore, quem habet cum adulti Galli rustici maioribus plumis communem, appellauerunt Vn Iau, vel Vn Cocque Romae paruo erat in pretio, antequam Galli Cardinales, mortuo Paulo Pontifice tertio, illuc proficiscerentur: estque in ea regione multò minor, quàm Lutetiae: squamis caret, tenuique est ac lato corpore, carniuorus, ore extento atque latissimo, oculis magnis ac profundis. CALLYCHTHIS.