Latin
DORADA AVT AVRATA GALLICA, QUAM ITALI
Pierre Belon, De aquatilibus 152
Unproofread scanNot analysed yet
Totus est aureus atque argenteus piscis, qui ab insigni pulchritudine Graecis Καλιχθὺς appellatus est, Tyrrheno familiaris, Adriatico non item: Romanis atque Neapolitanis Fietola appellatus, nullum tamen inter apprimè delicatos pisces nomen retinens: de eo sic Oppianus cecinit, Polypodas agitata petit cognomine pulcher. Sunt qui Callyonimum, nonnulli Hellopem, alii Licon esse credant: de quibus tamen seorsim à nobis actum est. Nulli pelagio pisci nomen hoc Graecum rectius conuenire, quàm Romanorum Fierolae existimauimus: vt qui totus ferè sit argenteus, vt Lampusa: ac praeterea multis aureis lituris variegatus. Latus est ac planus, caudam lunatam habens: Linguani carnosam, delphini modo, ad humanam accedentem, suisque partibus omnino absolutam: quod praeter caeteros branchiis praeditos pisces solus habere mihi visus est. quemadmodum &hoc sibi etiam peculiare, quòd praeter omnium piscium morem, pinnis sub ventre careat, estque prorsus inermis: Branchias vtrinque quatuor gerit, si quidem eam, quam capiti coniunctam habet, annumeres. Superiorem maxillam fixam ac immobilem, vt Scarus &Exocetus habet: atque, vt ait Oppianus, Dentibus obtusis est illi rictus inermis. Cantharo quidem similis est, sed eo maior euadit, non tamen aequè crassus. Lineam habet à capite sub ventre ad vmbilicum extensam, atque vtrinque in ceruice nigram maculam. Squamis vndecunque caret, praeterquàm in eo lineae ductu, qui piscis huius latera distinguit: ventrem quoque paruum habet, vt &Lechia &Lampugat. Quamobrem &ei arctè intestina inter se cohaerent, quae tam numerosis spiris in orbem circunductis ita inter se complicantur, vt globulum esse dicas: hepar vnius tantùm lo