Latin
CONGER
Pierre Belon, De aquatilibus 161
Unproofread scanNot analysed yet
CONGER. Congros inter pisces dura carne praeditos Galenus libro secundo alimentorum connumerat, succosque falsos &crassos in corpore generare asseuerat. Nostris Gallis, apud quos maxima ex Oceano Congrorum copia est, maximorum quidem ac ferè Cetaceorum per aestatem: minorum autem aliis anni temporibus adferri solet: Graecum atque adeò Latinum vocabulum ferè retinuit, Vn Congre: Massiliensibus Ftela vel Fielaz vocatur. Romanis, apud quos ex Tyrrheno non ita frequens piscis adfertur, Drongo vel Brongo appellatur. Huius quidem piscis duo discrimina esse compertum habui. Alii enim nigri sunt, alii paulo magis candidi, hoc est, quidpiam in tergore atque extremis pinnis nigrum referentes. Omnes glabra atque lubrica pelle integuntur: Oculos (quos etiam argenteus circulus Iridis. loco ambire videtur) nigros habent: Dorsum in summo tergore elatum. Lineam vtrinque rectam, corpus ad latera intersecantem. Dentes pro capitis magnitudine breues, per ordinem in maxillis dispositos: Labra admodum crassa, quorum superius rudimenta quaedam cirrosa prae se ferre videitur: quae dum comprimuntur, mucosum quiddam emittunt. Os praegrande: Linguam Anserinae ferè similem, albam. Hepar quoque pallidum, Lupino simillimum, cui sinister lobus dextro multò longior est. Stomachum admodum grandem, à quo ad rectum intestinum vnica est tantùm reuolutio. Longer paruus ab Anguilla, hac praecipuè nota distinguitur, quòd rectam lineam, pallidam, vtrinsque per medium corpus à branchiis ad caudam delatam habeat, venterque illi magis albicet. Dentes praeterea Anguillae in hoc à Congro differunt, quòd confusi in vtraque maxilla dispositi sint, eiusque labrum superius horrescat. Congros ita decipiunt piscatores: Minores pisces funibus copulatos (quorum singuli singulos hamos habent) maioribus scopulis, qui sicci, posteaquam mare decessit, remaL. i. nere solent, alligant: quos, cùm maris fluctus rediit, à Congris deuoratos comperiunt, &eos in siccis scopulis altera die relinquit mare: ipsosque Congros ob escam deuoratam relictos reperiunt. Κόνγρος, Graecis: Congrus, Latinis: Vn Congre, Gallis: Cauorosas, Vulgo Graeco: Drongo, Romanis: Fielaz, Massiliensibus. aesiste seriem serige, ulus sirten diese in ste mne superingam Aga brennis meist fte desiste rae μας