Latin
SERPENS MARINVS
Pierre Belon, De aquatilibus 159
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum carnem habet candidissimam sub cute ductibus obliquis ac transuersis, vt in mustelo dispositam variis musculis hinc &inde abeuntibus communitam, suauem ac delicatam, sed multis spinnulis breuibus ac recurtis conspersam, quae manducantibus plurimùm fastidii adferre solent. Deterrima est (inquit Galenus) Murenarum caro ex fluuiorum ostiis, qui culinas, balineas, ut latrinas expurgant piscatorum: quanquam neque flumina ipsas subire, aut in stagnis versari pulauit. Quod reliquum est, morsus Murenae admodum piscatoribus perniciosus esse solet. Quamobtem vbi hanc caeperunt, &ex nassis intra lintres immiserunt, forcipibus apprehensum eius rostrum haculo atterunt, spinnamque frequentibus ictibus diuerberant, ne postea dissiliat. Marinus est piscis, dseque quicquam habere videtur cum nostra Lampetra commune, quam in Galleonimo Galeni llescripsimus, veluti te sequens pictura docebit.