Latin
CHALCIDES SEV SARDINAE
Pierre Belon, De aquatilibus 170
Unproofread scanNot analysed yet
CHALCIDES SEV SARDINAE. Galli, qui ad mare Oceanum siti sunt, nullum piscem agnoscunt, qui Sardinae nomine vocetur, quòd nullus apud eos piscis sit, qui Gallicè Sardina dicatur, nisi aliunde salsus adferatur. Mutant enim nomen Sardinis Galli, &Celerinos vocant. Sed nonnihil interest discriminis in magnitudine, quod quidem mox indicabimus. Celerini maris sunt Oceani alumni, Sardinae Mediterranei. Quemadmodum autem Boops &Mena, Erithrynus &Phagrus, Sparus &Aurata, Cantarus &Melanurus, Bulbus seu Blennus &Scorpena, Flesus &Quadratulus, Barbula &Limanda, Rhombus &Fleteletus, maximam habent inter se similitudinem: sic Celerinus cum Harengo ita aequiparantur, vt nisi exactè inspiciantur, non dignosci possint. Quòd si quispiam Celerinos idem cum Sardinis esse mihi non credat, imprimis eum intelligere oportet, Celerinum tam popularem esse in Gallia piscem, quàm Sardinam in Mediterraneo mari. Celerinus siue Sardina paulò Harengo minor est, squamis intectus latiusculis, leuiter superficiei corporis vti in Mullo haerentibus, &facilè decidentibus &transparentibus Pellis quae subest, omni argento lucidior esse solet: Harengus verò magis compresso corpore constat. Ambo ora aperiunt grandia, Dentium rudimentis carentia, linguam habentes conspicuam. Celerinorum branchiae variae annulos describunt. Circinati enim sunt in circuli formam interna parte multum serrata, quibus cibos secernunt in mari, eo modo quo anates &anseres suis rostris serratis in coeno. Ex quo planè liquet, Celerinum spurcitiis maris vesci &arena, non autem piscibus vel praeda. Imbecilla enim labia &maxillas nullis dentibus horrentes habet. Dum autem irritum mare est, &procellis compulsum, tunc in modum nubis per mare nunc huc, nunc illuc circunferri solent. Quam rem cùm non ignoraret Oppianus, haec scripsit, Chalcides &Trissae passim Abramidesque feruntur, Atque cateruatim percurrunt aequoris vndas, Et curuis habitant scopulis, &littora visunt, Alternantque imas Ponti, curruntque per aequor, Hospitium mutant semper, pontoque vagantur. Stomachum talibus, quibus dixi, spurcitiis semper plenum habent. Circa pylorum innumerae sunt Apophyses, vt facilè sexaginta connumeres. A pyloro reliqua intestina vsque ad rectum descendunt.