Latin
CHALCIDES SEV SARDINAE
Pierre Belon, De aquatilibus 171
Unproofread scanNot analysed yet
Hepar verò habet in duos lobos partitum, fel hepati annexum. Cùm desierint amplius videri Celerini, Harengi nobis adferuntur. de quibus tempestiuum est vt disseratur. Harengi mihi de genere Chalcidum esse videntur, quos in Mediterraneo mari etiamnum capi planum faciam. Etenim Carnispriuii tempore, cùm Romae agerem, hos in foro vulgò ferri conspicatus sum: non tamen illic Harengi nominabantur, sed Sardoni: promiscuè enim nulla habita differentiae ratione vnà cum Sardinis vendi solent, vt sic commixti, Sardoni vulgò vocentur. Sardina vel Sardellam maris Mediterranei, eundem esse piscem quem Celerinum Oceani, nemo dubitare potest, cuius natura ea est, vt paulò magis in mari Oceano, quam in Mediterraneo excrescat. Ne verò mihi ipsi quispiam impofuisse credat, cùm dico quotidie Romae Harengum videri, &Celerinum eundem cum Sardina vel Sardella esse, hoc mihi adiiciendum opere pretium fuit, quòd omnes diligenter obseruaui, &aristas, quas sub ventre in linea recta habent, numeraui, sed Celerino asperiorem, quàm Harengo deprehendi. Lineam itaque in his asperam transuersis aristis obfirmatam cernito, qualem Lechia &Lipparis habent, sed multò valentiorem, Harengo debiliorem, cuius latera nullis teguntur squamis. Celerinis verò contrà, asperiores sunt hamuli, qui inter duas squamas coarctantur. Harengus praeterea corpore est multò Celerino siue Sardono latiore praeditus, ad Liparem piscem magis accedens. Vterque