Latin
MVLLVS SIVE TRIGLA
Pierre Belon, De aquatilibus 173
Unproofread scanNot analysed yet
MVLLVS SIVE TRIGLA. Trigla iis potissimùm, qui mari abluuntur, notissima esse solet, longius tamen in Mediterraneis ferri, si cum pipere in pasta incocta condiatur. Parisienses vulgò Rougetos barbatos, vel Surmuletos apspellitant, ad aliorum piscium discrimen, quos Mulli Geneatis nomine, id est imberbis illis venire solet. Veneti à barbis Barbonos, Burdegalenses &Baionae Barbarinos dicunt. Trigla ideo à Graescis dictus est hic piscis, quòd ter anno pariat, quod Oppianus versiculo isto testatur, Accipiunt Triglae trino cognomina partu. Latini Mullos ex eo dixerunt, quòd quum coloris sint rubri, Mullorum colorem, quod Calceamenti genus apud Romanos erat, referunt. Eius rubedinem testatur hoc versu Ouidius, Squalus tenui suffusus sanguine Mullus. Perpaucos admodum pisces noui, qui Triglae naturam sortiantur. Nam is nec linguae, nec dentibus os communitum habet: squamis Mullus latiusculis contectus est, sed quae leui contactu auferantur: itamen vbi ablatae sunt, rutilus color multò pulchrior in cute apparebit. Tota piscis moles rubet quidem, sed veluti versicoloribus lituris notata rubris &luteis, &in quibusdam purpureis comperitur. Mulli vtplurimùm non excedunt palmum, neque binis libris grauiores fiunt, quod iam ab omniibus antiquis testatum est. Ideo persaepe mullum bilibrem dixerunt, tametsi Mulli trilibris Horatius &Seneca quadrilibris meminerint: hoc tamen portentum arbitror, quemadmodum &quae à Licinio Mutiano è mari rubro apud Plinium produntur. Mullus Scarum propemodum referret, ni Scarus paulò latior esset: ventrem ferè planum habet: ideo non falli creduntur qui trilaterales triglas censuerunt. Caudam habet bifurcam, idcirco laterum pinnas veluti in acutum tendentes. Pinnas duas in tergore gerit, quarum anterior ceruici multum vicina est. Altera verò non longè à cauda distat: duas praeterea sub ventre gerit, alteram inter anum &caudam.