Latin
PERCAMARINA
Pierre Belon, De aquatilibus 173-2
Unproofread scanNot analysed yet
Mediolanensium etiam lingua totidem pisces agnoscit, ex aqua dulci profectos: apud quos Barba ri vel Barbati grandes, parui autem Balberi reperiuntur: sic etiam Tenche, Luczi, Agoni magni ex Benace lacu: Agoni mediocres ex lacu Lemano: Agoni minimi ex Comensi lacu: Bottae &Treissae ex Tycino: Carpani ex lacu Benaco &Comensi. Truttae trium lacuum, quarum quae ex Luganensi lacu omnium minimae sunt: Stregiae quoque ex Ticino. Proinde reperiuntur etiam Teuiere, Vatroni, Freguerculi, Vcelli, Botte, Scazconi, Oradigue, Pigne, Floride, Cauer zati, Perseche, Perseguente, Arborelli, Bartoni aut Grisoni (quos aiunt felle carere, sunt autem nostri Gobii) Lampredotte, Anguille, Souette, Scardene, Stregie, Porcelette, Rane, Zedole, Sca uerdini, &plaerique alii. Anglorum autem pisces ex Tamesi &aliis Britanniae fluminibus hisce nominibus agnoscuntur, Crenys, Pilzrel, Troutte, Barbel, Perizem, Cheuin, Schemelt, Vmbers, Bremme, Roches, Daces, Tenche, Ruff, Schriemp, Prans, Gogyn, Bleis, Carpe, Lochys, Menoys, Culse, Eils, Lampres, Schafolings, Fausen, Griggs, Pollards, Mullet, Basse. Ferrarienses item ex Pado hos vulgò pisces agnoscunt, &ita nominant, Gobei, quasi gibberosos vocent, qui Cyprinis minores sunt, quos Roma Borfolos vocat. Item Grascie, Squalle, Trutte, Raseguentele, Raine seu Carpane, Goui, Varoe, Stirioni, Ladeni, Porcelette, Copese, Streggie, Cauedani, Barbuli, Souette, Chieppe, Tinche, Scardole, Galane, &Luczi. De quibus nunc seorsim disserendum est, atque à primo exordiendum.