Latin
PERCAMARINA
Pierre Belon, De aquatilibus 272
Unproofread scanNot analysed yet
Multorum enim piscium proprium est, vt in eodem tractu inuicem minime permisceantur, neque ex vno loco in alium facilè commigrent, aut suos limites excedant. Cuius rei exemplum est lacus Conius in Macedonia, in cuius margine tam copiosi Lipares capiuntur, vt ex eis nauigia impleant: verùm si vltrà processeris, ne vnum quidem reperies. Quemadmodum autem varia flumina ac lacus, diuersos ac peculiares pisces alunt ac procreant: sic diuersis eos nominibus vocari oportuit. Ac quod marinorum piscium nomina tam varia, quàm flu uiatilium aut lacustrium reperiantur: hoc ideo factum est, quòd tam frequentes vbique non sunt marini atque lacustres. Proinde amnicorum ac lacustrium classis sunt, Cyprinus, Carpio, vterque Salmo, Solmonulus siue Sario, Salar siue Trutta, Thymalus, Lauaretus, Vmbra &Vmbla: item Vmblonus, Epelanus, Cernua, Perca, Lucius, Orchis, Mystus siue Barbus, Agonus, Barbota, Saraquus, Liparis, Pulcella, Plestia, Alausa, Claria, Aper, Leuciscus, Squalus, Sargonus, Cephalus, Abramis, Alburnus, Soëta, Varinus, Phoxinus, Tinca, Bubulca, Andromis, Spinarella, Scylla, Parus. Tales quoque Sequana sibi familiares habet, ac producit, quos vulgus Gallicum vocat Vaudoises, Espelans, Barbeaux, Carpes, Gouions, Bremines, Gardons, Haseaux, Brochets, Escreuisses, Anguilles, Chenesnes ou Chemineaux, Mulets, Tanches, Aloses, Truittes, Saulmons, Beccars, Pucelles, Loches, Ables, Rosses, Lamproyes, Perches, Mousnier ou Chabors, Barbottes ou Marmones, Grenoilles &Tortues.