Latin
PELAMIS
Pierre Belon, De aquatilibus 182
Unproofread scanNot analysed yet
Caudam gerit admodum bifurcam, &pinnas laterum valde in acutum desinentes, arundinis alae in modum oblongas. Pinnam aliam in tergore continuam gerit, vicenis aristis communitam, quarum quae capiti finitimae sunt, firmiores atque acutiores conspiciuntur. Vmbilici pinna denis aristis constat: quarum duae priores, aliis fortiores comperiuntur. Narium foramina circa oculorum fontes illi sunt peruia. Dentes canini, vt Synodontis, in superiori &inferiori maxilla, quorum quatuor praecipui aliis longiores eminent. Quum autem maxillas coniungit, dentes pyxidatim in alterutram coeunt: linguam exerit albam, oblongam, &modicè compressam. Cor habet sub branchiis angulosum, diaphragmate interseptum: Hepar pallidum, in duos lobos diuisum, quorum dexter sinistro maior est sub quo fel includitur, duos digitos longum, gracili vesicula inclusum. Lutea sunt eius intestina, praeter rectum quod inter caetera candicat. Stomachus quoque illi est oblongus, per ventrem protensus, ex cuius summa parte propter (Esophagum tres tantum appendices siue apophyses numerantur. Lienem, vt Iuniperi bacca, orbicularem habet, à stomacho dependentem, firmis venis alligatum: Vulquam vtrinque bicornem, per longitudinem spinae exporrectam, ouis innumeris refertam. Synagrides circa Corcyram (quo in loco nomen antiquum apud vulgum retinent) calamis decipi conspexi: rarò enim nassis decipiuntur, saepius tamen euerriculis. Synagridibus vesicae ventosae (quae piscibus datae sunt ne immergantur) geniculo interceptae comperiuntur: quod caeteris piscibus marinis, aut saltem paucis, minimè accidit. Quum itaque Synagris Latinum nomen non habeat, non est quòd eum Denticis nomine ob confusionem appellemus.