Latin
MORMYLVS
Pierre Belon, De aquatilibus 183
Unproofread scanNot analysed yet
MORMYLVS. Veteres à marmoreis maculis &eiusdem albedine Mormyro aut Mormylo nomen indiderunt, quam appellationem vulgus adhuc retinere comperio: nam &Byzantini Mormyrum nominant, de quo sic Oppianus, Taeniae imbelles, &picto Mormylus ore. Mormyrem vocat Ouidius, Theodorus Gaza vertit Mormurum, cuius eadem ferè esset cum Melanuro corporis compositio, nisi longior esset, &denis lineis transuersis suggillaretur. Melanurus praeterea oculos multò maiores habet: caput, vt Erythrinus: corporis autem constructio aliquantum ad formam Maenae accedit. Totus Mormylus lacteo, aut, si mauis, argenteo colore nitet, sed eius caput potissimum refulget: Melanuri autem color magis opacus est. Labia habet carnosa, squamis pellucidis ac tenuibus conuestitur. Salpa et Mormylus pictorum epitheton obtinuerunt: hoc tamen inter se distant, quòd Salpa rectis pingatur lineis luteis: Mormylus verò, duodecim subnigris transuersis super albissimum corpus in cinereum opacum declinantibus: labium superius in modum tubi, veluti in calua insertum habet: dentes exiguos, exertos, in maxilla superiori deinceps dispositos: in inferiori non item. Continuam tergoris pinnam duodecim aculeis communitam ostendit posteriori parte inermem. Eius cauda bifurca est: laterum pinnae in acutum desinentes. Linea quae latera intersecat, ab angulo branchiae incipit, &(vt in Boope) arcuata ad caudam perducitur. Huius oculi parui sunt, paulo altius ad ceruicem siti: caput quoque longiusculum. Si quispiam rictum eius contempleM. iiii. τιειι ει, III