Latin
ATTILVS
Pierre Belon, De aquatilibus 193
Unproofread scanNot analysed yet
Nullo, aut admodum paruo nutriendis corporibus nostris est vsui, qui Pontico vulgo Collanus piscis, Bononiensibus Copsus appellatur. Valet autem ad conglutinandas omnis generis chartas, atque instrumenta musica, reliquaque lignaria incrustamenta, quae tessellato, imbricato, &vermiculato opere fiunt. Quamobrem cùm antiqui nullum aliud nomen peculiare haberent, quod huic pisci imponerent, partem pro toto accipientes ichthyocollam, vt &Itali Colpiscem, &vulgus Colabuccum ap pellauerunt. Quanquam ex multorum aliorum piscium folliculis Ichthyocolla fieri soleat. Ferrarienses (apud quos, pro Sturione, nequissima Ichthyopolarum impostura interdum venditur, quum eius caro multum inferioris sit notae) piscem Iudaicum nominauerunt. Est Italiae fluminibus Eridano, aut Pado tantum peculiaris: Herodoto à magnitudine qua cetaceos pisces aequare conspicitur, Antaceus: Pomponio quoque Magnus vocitatus est, ac Boristhenis incola. Est enim praecipuae magnitudinis piscis, Sturioni &Attilo cognatus, qui quòd quaternis veluti barbis ad labia sit communitus, ab iis qui Tanaim incolunt, vulgo Barbota dicitur. Germanis, apud quos sexcentarum librarum pondo ex Danubio aduectum conspeximus, ab ingenti, &quasi cuiusdam paruulae domus magnitudine, Hyperbolice Hausen dictus est. Ossibus ac spinis caret, oblongamque ac propè teretem for mam refert: hoc à Sturione, atque Attilo praecipuè dissidens, quòd rostro careat, magnum oris rictum prae se ferat, sitque sublutea, dura, laeui ac glabra cute conuestita carne. Proinde oculos pro corporis mo le admodum exiguos ostendit: binaque ante ipsorum canthum, parua atque aperta foramina: pinnas in tergore duas, ad caudam erectas, sub qua tertiam videas podici vicinam: ac branchia veluti spineo tegmine communita, Sturionis modo: magis tamen bifurcam habet caudam, praecipuaque à caeteris piscibus nota discernitur, quòd paulò supra spineum operimentum branchiarum, quodam ad eius latera impresso forami ne peruius sit. Mirum est, collam ex solo huius piscis folliculo à capite ad caudam G. iiii.