Latin
PETRI BELLO
Pierre Belon, De aquatilibus 196
Unproofread scanNot analysed yet
Posset Miluus totus a suis pinnis circunduci, ex quarum latitudine non miror, si aliquando perculsus metu in aërem se es ferat. Si quis Milui ventrem, caudam &cutem obseruet, in vtroque latere duos squamarum ordines (asperarum ferè, vt in Trachuro videbit, quas pro maximo robore habet: quibus sit, vt ea parte ferè quadrangularis appareat. Rostrum illi est simum &recuruum. Oculi magni atque elati. Caput osseum, in quo sunt aculei quatuor, ad caudam spectantes. Cucullam habet osseam, cuius duo superiores aculei, nequaquam mouentur: inferiores verò attolli ac deprimi possunt. Lituris in tergore notatur ex cyaneo virentibus: dentibus caret. Lienem habet oblongum, subrubrum. Miluago (inquit Plinius) quoties cernitur extra aquam volitans, tempestates mutari, Trebius Niger est author.