Latin
ORPHVS
Pierre Belon, De aquatilibus 198
Unproofread scanNot analysed yet
ORPHVS. Nullus est marinus piscis, qui Cernuae nomine possit appellari: neque video quòd ille piscis (quem vulgus Romanum &Neapolitanum Cernam vocant) cum eo conueniat, quem Graeci Orphum nominant: quo magis miror, cur passim qui Orphus legitur apud bonos authores Graecos, Cernuam Latinè conuertant, quum nullus sit inter Latinos authores antiquos qui vnquam pro pisce marino Cernuam Latinè pronuntiauerit aut intellexerit. Tametsi Romanum vulgus Merulas, &quos Genua Canadellas vocat, Cernas appellet, &Cernae vox triuialis in ore piscatorum percipiatur, vnde alii Chanam, alii Percam marinam, Cernuam vocant: tamen Cernae vox eis inconstans esse solet. Quamobrem quum nullus ex Latinis authoribus antiquis fidem faciat, quòd Orphus Cernua vocari debeat: mihi visum est Orphi potius, quàm Cernuae appellationem retinendam esse. Est autem Cernua, piscis fluuiatilis, quem suo loco pingemus ac describemus. Legitur quidem Cernuus in versione Oppiani Latina, Cernuus in scopulo ponti, quem verberat vnda. Sed hoc loco non de Cernua pisce intellexisse videtur, vt ex carminibus Graecis constat. De Orphel Oppianus tanquam pelagio pisce meminit. Vulgus Graecorum multa ei nomina imponit. Sed quia in litore Gallico videri non solet, nomen Gallicum non inuenit. Orphus (inquit Aristoteles) breui ex paruo insignem magnitudinem accipit. Orphum (ait Oppianus) Trigla capit. De hoc sic Ouidius, Cantharus ingratus succo, tum concolor illi Orphus, caeruleaque rubens Erythrinus in vnda. Nam piscis, quem nunc Rophum Graecum vulgus vocat, rubet, quanquam etiam aliorum colorum sideri possit. Cretenses Cheludam, alii Acheludam, plerique Petropsaro nominant. Magis compressus st quàm teres, hoc est, plus in latum, quàm in longum effusus, vt Phycis. Os habet paruum vt Cannarus, squamas, quibus contegitur, asperas, corpori firmiter inhaerentes, ita vt vix possit desquamari. innae tergoris, laterum, ventris &caudae, variis coloribus insignes spectantur. Pinnam aliam in ergore continuam, decem aculeis munitam habet: Caudam minimè bifuream, item laterum pinnas &ventris obtusas. Labra, vt Scarus, carnosa: dentes quoque Scaro persimiles, minores tamen, branhias vtrinque quatuor.