Latin
COCCIX, SIVE CVCVLVS
Pierre Belon, De aquatilibus 204-2
Unproofread scanNot analysed yet
COCCIX, SIVE CVCVLVS. Nihil est Cuculo pisce in piscariis Gallicis frequentius, cuius corporis compages &habitus ad Callionymum accedit, &Miluo quodammodo est similis. Grandibus est pinnis praeditus. quam obrem Oppianus Cuculum celerem cognominauit. Cuculum rufum esse, Numenius est author, vnde nostris à rubedine Rougetus dicitur. Pseusippus tradit Mulo esse similem. vnde nonnulli Trigolam à ssimilitudine appellant, vt iam in Trigla diximus. Corio contegitur membraneo, squamis carente, nisi hae sint admodum subtiles, atque in dorso minus quàm in ventre.