Latin
COCCIX, SIVE CVCVLVS
Pierre Belon, De aquatilibus 205
Unproofread scanNot analysed yet
Duos habet ordines asperitastum in tergore, veluti squamas in seinuicem incumbentes, inter quas duae pinnae tergoris continentur: quarum, quae capiti vicina est, nonis obfirmatur aculeis: altera ad caudam obtusa sine aculeo exporrigitur. verumetiam vnam iterum vtrinque ad latera habet: ac pro pinnis anterioribus, cirrhos hinc atque inde ternos, spineos, qui in aliis piscibus non visuntur: branchias vtrinque quatuor: Caput losseum, rugis exasperatum, in quo aculeum vtrinque vnum (vt in dracone marino dicetur) circa pranchias exertum reperias. Dentibus caret, quorum loco aspera tantùm habet labia: Carnem haset duram, friabilem, albam: quapropter à Romanis Caponis nomine appellatur. Tellinas, Chamas, Conchulas, Cancros, Vrsos, Astacos, Locustas, &id genus crustatula edere solet, quibus eius stomathus dum secatur, distentus esse comperitur. Diphilus Cuculum cum Miluo contulit. Ait enim Miluum slurioris esse carnis quàm Cuculum: reliqua huic per totum ferè similis est.