Latin
CVCVLVS ALIVS
Pierre Belon, De aquatilibus 213
Unproofread scanNot analysed yet
Sibotes seu Ribotis, Engraulis, Corachidia, Voladia, Tiphlimidia, &Membradae, quas aliqui Phalericas Apuas vocant, siue Aphias, ex horum piscium saxatilium sunt genere, piscibus (vt ait quidam) iam grandibus aptissima praeda. Vnde etiam pisces in suum genus saeuire, neque suis quidem parcere creduntur. Quod tamen cetaceis minimè accidere cognitum est. Caeterum litoralibus addemus Draconem, Callionymum, Blennum, Exocetum, Maenam, Sinnagridem, Bocem, Gobium, Paganellum, Atherinam &Lauaronum.