Latin
APHRITIDES, SEV
Pierre Belon, De aquatilibus 213-2
Unproofread scanNot analysed yet
APHRITIDES, SEV APHIAE. Inter Aphritides &Aphias nihil praeter solius nominis discrimen est. Nonnatos vel Nonnados vulgus Genuense nominat, quasi non adhuc prouectos dicere vellet. quorum duae sunt insiigniores differentiae: peculiari autem nomine alii ab albedine Biancheti, alii à rubedine Rosseti, &Romae Pesci nuoui appellantur. Omnium quos aqua producit piscium minimi. Sunt qui sui generis esse asseuerent, non autem alterius progeniem: &quòd maiores euadere non possint, hoc argumentum adferunt, quòd omni tempore anni piscari soleant, feranturque eiusdem perpetuò magnitudinis in foro, quod tamen falsum esse comperi. Multi enim horum piscium ter, quater, &quinquies eodem anno pariunt, vt Trissa, Trigla, Cyprinus: ac, si quis attentius aduertat, inter eos annumerabit etiam Gobios, Maenas, Cephalos, Sargos, Sparos, &id genus pisces, quos ideo seorsim describere propriis capitibus operae pretium fuit. De Aphritidibus &Aphiis sic Oppianus ad finem libri primi, Aphritides imbelle genus non sanguine natae, Spuma nascuntur, de spuma nomina sumunt: O. iii. Hos densos coetus Aphias dixere priores, Engraules etiam perhibent hos nomine dictas: Piscibus expositae cunctis gratissima praeda.