Latin
APHIARVM RELIQUAE SPECIES
Pierre Belon, De aquatilibus 215
Unproofread scanNot analysed yet
APHIARVM RELIQUAE SPECIES. Pisciculorum minimorum (inquit Oribasius) genera quaedam sale asseruantur, quae vnà cum acrioribus oleribus eduntur. Horum alia vocantur κορακίδια, alia βωρίδια, alia κόλλια, alia τυφληνίδια, omnia stomacho infesta, aluum citant, nec facilè concoquuntur. Proinde Aphiae omnes, grandiori capite constant, oculos habent elatos &nigros, vnde ex Apollodoro proditum est, meretriculas quasdam Aphias fuisse cognominatas, quasi Apuas: quòd minutulae forent albaque, atque oculis grandioribus: Alioqui Apuas (authore Chrysippo) Athenis ob affluentiam nimiam dictitabant esse mendicorum opsonium. DRACO MARINVS. Litoralis est marinus Draco, à iam descripto serpente longè diuersus, omni mari familiaris. Gallis Viua aut Viuio dictus, quòd praeter aliorum piscium naturam, captus diu extra aquam viuat, Angli Viuer nominant. Massilienses Plinianam vocem sequuti, Vne Areigne, quasi Araneum dicere maluerint: Genuenses Traginam nomine à Dracena corrupto vocauerunt. Pelagius etiam est piscis aequem ac litoralis. Demissis in profundum lineis setis, multus capitur inter insulas Aegaei maris. Sed hoc piscatores diligenter obseruant, ne captum draconem manu contrectent: eiusque caput lapide conterunt: O. iiii. deinde hamum ab ore auferunt. Draco enim si nudus contingatur, aculeo venenato totam manum perimit, nisi promptissimè occurratur: febrem ac delirium protinus excitans, ac totum brachium inflammans. Cuius adhuc viuentis punctura formidabilior est, quàm demortui. Nam etiam à demortuis inflictum vulnus multùm nocet. Aiunt autem ad id, remedium esse, si ab eodem aculeo iterum atque iterum vulnus pungas. Oblongus est piscis, forma pugionis modo compressa: vnde à quibusdam Gallicè Poignastre vocatur. Non habet squamas, aut saltem exiliores quàm sint terrestrium: dentibus est breuibus, crebris &tenuissimis: os vt Draco serpens dentibus communitum habet.