Latin
APHIARVM RELIQUAE SPECIES
Pierre Belon, De aquatilibus 216
Unproofread scanNot analysed yet
Oculis grandibus praeditus est, branchiis vtrinque quatuor simplicissimis, &pinnis vt Callionymus vell Exocetus. Duas fert in tergore pinnas, quarum anterior capiti vicina nigra est, quaternis horrens aculeis. Ea autem pinna quae subsequitur, longior apparet, &per dorsum porrigitur ad caudam, quam valde latam habet, nec adeò bifuream. Inferior pinna vsque ad anum excurrit. In spineo exteriori tegmine vtrinque ad branchias aculeum habet ad caudam spectantem, translucidum osseum longum. Obliquas in tergore ostendit maculas, multorum quidem colorum, sed fuluae reliquas vincunt. cor illi rubrum est, seminis cicerculae figura: hepatis lobi duo, quorum maior in sinistrum tendit, cui subest folliculus fellis. Lien à fundo stomachi dependet subnigrum. Stomachus sursum reflectitur: ex cuius pyloro sex apophyses prodeunt, quibus intestina in orbem obuoluuntur, atque alia tanquam in alia ita reflectuntur, vt longitudinis nihil sit in recto. Vuluam autem habet bicornem, paruam. De hoc Dracone sic Oppianus, Cantibus &bibula mulli pascuntur arena, Auratae fuluae splendoris nomine dictae, Et Symii &glauci &densato dente Dracones. Stultitia excellit cunctis ferus Hemerocita: Est pecus ignauum, capitis cui vertice summo Sunt inuersa supra radiantia lumina rictus: Est inter medios oculos, lucesque profundo Conterit in somno solidas prostratus arena. Adeò viuax est piscis, vt si hunc internis omnibus priuaueris, nihilominus moueatur. Pinnas mol