Latin
BLENNVS, VEL CAEPOLA
Pierre Belon, De aquatilibus 231
Unproofread scanNot analysed yet
Dentes praeterea anteriores breues &ccutos ostendit, sed tam superiores quàm inferiores molares sunt, vt Sargo, quod etiam Pagro &Erythrino accidit. Hanc quoque peculiarem notam insignem habet, quòd eius branchiarum exterior spina ad radices nigra est. Nihil vetat quominus eum esse piscem asseramus, quem Ouidius Bopgyrum vocauit, in scopulis viuentem. Massilienses à Boopa &Gyro, id est, Smaride, idem ei nemen indiderunt, ac Bopgyrum, quasi dicas Bocem Smaridem, appellarunt.