Latin
GOBIVS AVT GOBIO MARINVS NIGER
Pierre Belon, De aquatilibus 233
Unproofread scanNot analysed yet
GOBIVS AVT GOBIO MARINVS NIGER. Gobiones marini Venetis Gei, Genuensibus Guigiones, Romanis Missori vocantur: quanquam Missoris vox ad plaerosque alios pisces transferatur. Incolae vrbis dele specie, &qui Portum Veneris ac Genuam inhabitant Zozeros nominant. Eminentes ac turgentes supra caput oculos gerunt, cornea tunica, alba, &,vt serpentibus, dura obductos: aduersus aquarum impetum, aut vt sursum facilius (quemadmodum Vranoscopus) cernant: vix excedunt duorum pollicum crassitiem, aut palmi longitudinem. Rarò enim pedales &brachiales euadunt. Caeterum gobio marinus (de quo hîc tantùm est sermo) etsi lubricus est, tamen squamis integitur hirtis, pinnamque habet vnam in tergore, continuam, mollem, &sine aculeis: Branchias vtrinque quatuor, latas atque obtusas: ac praeter has sub ventre etiam duas, sed ea quae caudam constituit, rotunda est. Dentes praeterea exerit paruos, tenues &subrubros. Porrò gobionum corpus teres est, paucis spinis refertum: color varius: etenim qui gobiones circa algas versantur, ad viridem inclinant, alii ad cinereum colorem accedunt, nonnulli albicant, alii ex fuluo in nigrum degenerant: omnes grandiore sunt capite, &lata ceruice. Ac, quod ad internas eius piscis partes attinet, peritoneum gobionibus foris album est, intus nigerrimum: Hepar dextro lateri magis incumbit, pallidum, de quo fel dependet, veluti ianthinum: intestina multis circunuolutionibus inflectuntur. Stomachus illi est oblongus, pylorus multis apophysibus praeditus: vulua vndecunque ouis referta. Gobio (inquit Galenus) litoralis est piscis, ex eorum numero qui parui perpetuò permanent. Praestantissimus autem ad voluptatem, coctionem, distributionem, &succi bonitatem est is qui in arenosis litoribus aut saxosis promontoriis viuit. Non autem aequè est iucundus, neque boni succi, neque ad coquendum facilis, qui in fluuiorum ostiis aut stagnis maritimis alio pisce confundant, quem Lauarolum nominant, de quo postea dicetur. Veneti Angoellam, Massilienses Sencle, Genuenses Quennaro appellant. Pisciculus est rarò digiti crassitudinem excedens, neque extenso digito longior: Argentei coloris, translucente corpore, &quod soli obiectum, vt vitrum transpareat: lineamque ostendit internè obscuram, rectam, à capite ad caudam, à sanguine qui in spina diffunditur, prouenientem.