Latin
GOBIVS AVT GOBIO MARINVS NIGER
Pierre Belon, De aquatilibus 236
Unproofread scanNot analysed yet
Oculis est grandibus, lingua candida, pinnam vtrinque in lateribus, &geminam alteram sub ventre habet, quae piscem in partes aequales secat: ac praeterea tenuem aliam, &paruam fert in medio tergore pinnulam. Caeterum cor gerit vt semen Oxalidis triquetrum &oblongum, pericardio perbellè inclusum: branchias vtrinque quatuor: costas item vtrinque decen omni capillamento tenuiores: vertebras adeò exiles, vt vix ab acie oculi perspicacissima discernantur. Atherinae Vranoscoporum, Scorpionum, Blennorum, &piscium aliorum praeda. Apud multos sunt maximi prouentus, estque piscis sui generis delicatissimus: cuius apud quosdam quaestuosissima piscatio fieri solet. FETRI