Latin
HIPPOPOTAMVS
Pierre Belon, De aquatilibus 24
Unproofread scanNot analysed yet
Patulas habebat nares, labra repanda atque resima, dentes prorsus equinos, obtusos tamen: oculos ac linguam praegrandes: collum, vt piscibus nullum, aut admodum breue: caudam, vt porci ac testudines, rotunda: reliquum obesissimi cuiusdam porci corpus esse diceres: pedes ita breues, vt quatuor a terra digitos vix attolleretur: vngulae in porci formam diffissae: quae res nos inducebant, vt id animal non bene natare, sed fundum fluminis inhabitare, ac passim in Nili profundo diuagari crederemus. Omnino enim quicquid huius monstri, ludis publicis à Romanis imperatoribus populo ostendebatur, id est Nili paludibus adferri solebat: imò etiam quod Turcarum imperatori oblatum, atque à nobis conspectum fuerat, inde processisse certissimum est: cuius rei fidem faciet Colossi figura, Nilum Aegyptium Romae in Vaticano referes, ex qua nos Hippopotamum vt hîc depictum vides, excerpsimus. Neptunius equus a quibusdam hippopotamus, &hippocampus falsò creditus.