Latin
HIPPOPOTAMVS
Pierre Belon, De aquatilibus 26
Unproofread scanNot analysed yet
Permagna fuit antiquorum in suis fabulis libertas, quarum venustatem, dum obscura quadam veritatis vmbra obtegere conarentur, verisimile quiddam efformauerunt, quod credulas hominum mentes fumosa quadam inanitate obtenebraret. Itaque factum est ab eis, vt quemadmodum volanteis in aëre columbas, pauones, aquilas, suorum Veneris, Iunonis ac louis numinum currus ducere confinxerunt: sic etiam tridente insignem Neptunum a quibusdam veluti hippopotamis per aquas deduci praeeuntibus Nereidibus voluerint. Horum autem hippopotamorum ac Nereidum formam pro pictorum libidine in magnam spectantium admirationem sic commenti sunt, vt Hippocampi cuiusdam potius, quàm Hippopotami rationem habuisse viderentur: quod etiam in Augusti, multa insigniora reddente numismata, capricorno facilè apparet. Quis enim hanc capricorni formam genuinam esse vnquam iudicauerit: Falluntur ergo plurimum, qui vanis antiquorum picturis tantam adhibent fidem: non enim est re vera Hippopotamus cauda Delphinea, aut in girum contorta: neque Romanis alius vnquam apparuit fluuialis equus ab hoc, quem supra ostendimus. Sed ea fuit principum, nominis sui celebritati atque admirationi studentium, ambitio: vt dum se terra marique dominari significare vellent, duo insignia vtriusque elementi animalia, equum ac Delphinum, inter se coniungerent: quod effictum monstrum quia ad deiectamenti marini figuram (Hippocampum vocant) accederet, etiam Hippocampi nomen quibusdam retinuit: de quo secundo libro suo loco disseremus. Talis autem est equi Neptunii, quem falsò quibusdam Hippocampum &Hippopotamum appellare libuit, figura. Fabulosus equus Neptuni. FIBER. Sunt etiam mari ac fluminibus sui canes, quemadmodum porci, boues, ac caetera animalia terrestribus respondentia. Horum alii caeteros pisces, veluti venatici canes insectantur, de quibus in cartilagineis suo loco postea dicetur: alii venaticorum canum similitudinem habent, &vtranque vitam degunt, marique ac fluminibus gaudent, vorandorum ac depraedandorum piscium caussa potius, quam vt illic quiescant, aut foetus edant.